Encontrados 398 resultados para: Tempore

  • adtendebant autem eum propter quod multo tempore magicis suis dementasset eos (Actus Apostolorum 8, 11)

  • eodem autem tempore misit Herodes rex manus ut adfligeret quosdam de ecclesia (Actus Apostolorum 12, 1)

  • multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in Domino testimonium perhibente verbo gratiæ suæ dante signa et prodigia fieri per manus eorum (Actus Apostolorum 14, 3)

  • facto autem ibi tempore dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos (Actus Apostolorum 15, 33)

  • rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret non consensit (Actus Apostolorum 18, 20)

  • et facto ibi aliquanto tempore profectus est perambulans ex ordine galaticam regionem et Frygiam confirmans omnes discipulos (Actus Apostolorum 18, 23)

  • facta est autem in illo tempore turbatio non minima de via (Actus Apostolorum 19, 23)

  • disputante autem illo de justitia et castitate et de judicio futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet vade tempore autem oportuno accersiam te (Actus Apostolorum 24, 25)

  • multo autem tempore peracto et cum jam non esset tuta navigatio eo quod et jejunium jam præterisset consolabatur Paulus (Actus Apostolorum 27, 9)

  • in sustentatione Dei ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore ut sit ipse justus et justificans eum qui ex fide est Jesu (Epistula ad Romanos 3, 26)

  • an ignoratis fratres scientibus enim legem loquor quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit (Epistula ad Romanos 7, 1)

  • sic ergo et in hoc tempore reliquiæ secundum electionem gratiæ factæ sunt (Epistula ad Romanos 11, 5)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina