Encontrados 917 resultados para: Templum Hierusalem Et Ciro
et transmigratio exercitus hujus filiorum Israël omnia Chananeorum usque ad Saraptham et transmigratio Hierusalem quæ in Bosforo est possidebit civitates austri (Prophetia Abdiae 1, 20)
et ego dixi abiectus sum a conspectu oculorum tuorum verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum (Prophetia Ionae 2, 5)
cum angustiaretur in me anima mea Domini recordatus sum ut veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum (Prophetia Ionae 2, 8)
verbum Domini quod factum est ad Micham Morasthiten in diebus Joatham Ahaz Ezechiæ regum Juda quod vidit super Samariam et Hierusalem (Prophetia Michaeae 1, 1)
in scelere Jacob omne istud et in peccatis domus Israël quod scelus Jacob nonne Samaria et quæ excelsa Judæ nonne Hierusalem (Prophetia Michaeae 1, 5)
quia desperata est plaga ejus quia venit usque ad Judam tetigit portam populi mei usque ad Hierusalem (Prophetia Michaeae 1, 9)
quia infirmata est in bonum quæ habitat in Amaritudinibus quia descendit malum a Domino in portam Hierusalem (Prophetia Michaeae 1, 12)
qui ædificatis Sion in sanguinibus et Hierusalem in iniquitate (Prophetia Michaeae 3, 10)
propter hoc causa vestri Sion quasi ager arabitur et Hierusalem quasi acervus lapidum erit et mons templi in excelsa silvarum (Prophetia Michaeae 3, 12)
et properabunt gentes multæ et dicent venite ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Jacob et docebit nos de viis suis et ibimus in semitis ejus quia de Sion egredietur lex et verbum Domini de Hierusalem (Prophetia Michaeae 4, 2)
et tu turris Gregis nebulosa filiæ Sion usque ad te veniet et veniet potestas prima regnum filiæ Hierusalem (Prophetia Michaeae 4, 8)
portæ fluviorum apertæ sunt et templum ad solum dirutum (Prophetia Nahum 2, 6)