Encontrados 917 resultados para: Templum Hierusalem Et Ciro
tantamque copiam præbuit argenti in Hierusalem quasi lapidum et cedrorum tantam multitudinem velut sycaminorum quæ gignuntur in campestribus (Liber II Paralipomenon 9, 27)
regnavit autem Salomon in Hierusalem super omnem Israël quadraginta annis (Liber II Paralipomenon 9, 30)
misitque rex Roboam Aduram qui præerat tributis et lapidaverunt eum filii Israël et mortuus est porro rex Roboam currum festinavit ascendere et fugit in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 10, 18)
venit autem Roboam in Hierusalem et convocavit universam domum Juda et Beniamin in centum octoginta milibus electorum atque bellantium ut dimicaret contra Israël et converteret ad se regnum suum (Liber II Paralipomenon 11, 1)
habitavit autem Roboam in Hierusalem et ædificavit civitates muratas in Juda (Liber II Paralipomenon 11, 5)
relinquentes suburbana et possessiones suas et transeuntes ad Judam et Hierusalem eo quod abiecisset eos Hieroboam et posteri ejus ne sacerdotio Domini fungerentur (Liber II Paralipomenon 11, 14)
sed et de cunctis tribubus Israël quicumque dederant cor suum ut quærerent Dominum Deum Israël venerunt Hierusalem ad immolandas victimas Domino Deo patrum suorum (Liber II Paralipomenon 11, 16)
anno autem quinto regni Roboam ascendit Sesac rex Ægypti in Hierusalem quia peccaverunt Domino (Liber II Paralipomenon 12, 2)
cepitque civitates munitissimas in Juda et venit usque Hierusalem (Liber II Paralipomenon 12, 4)
Semejas autem propheta ingressus est ad Roboam et principes Juda qui congregati fuerant in Hierusalem fugientes Sesac dixitque ad eos hæc dicit Dominus vos reliquistis me et ego reliqui vos in manu Sesac (Liber II Paralipomenon 12, 5)
cumque vidisset Dominus quod humiliati essent factus est sermo Domini ad Semejam dicens quia humiliati sunt non disperdam eos daboque eis pauxillum auxilii et non stillabit furor meus super Hierusalem per manum Sesac (Liber II Paralipomenon 12, 7)
recessit itaque Sesac rex Ægypti ab Hierusalem sublatis thesauris domus Domini et domus regis omniaque secum tulit et clypeos aureos quos fecerat Salomon (Liber II Paralipomenon 12, 9)