Encontrados 38 resultados para: Sychem

  • fuitque terminus Manasse ab Aser Machmathath quæ respicit Sychem et egreditur ad dextram juxta habitatores fontis Taffuæ (Liber Iosue 17, 7)

  • decreveruntque Cedes in Galilea montis Nepthali et Sychem in monte Ephraim et Cariatharbe ipsa est Hebron in monte Juda (Liber Iosue 20, 7)

  • de tribu Ephraim urbs confugii Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer (Liber Iosue 21, 21)

  • congregavitque Josue omnes tribus Israël in Sychem et vocavit majores natu ac principes et judices et magistros steteruntque in conspectu Domini (Liber Iosue 24, 1)

  • percussit igitur Josue in die illo fœdus et proposuit populo præcepta atque judicia in Sychem (Liber Iosue 24, 25)

  • ossa quoque Joseph quæ tulerant filii Israël de Ægypto sepelierunt in Sychem in parte agri quem emerat Jacob a filiis Emmor patris Sychem centum novellis ovibus et fuit in possessione filiorum Joseph (Liber Iosue 24, 32)

  • concubina autem illius quam habebat in Sychem genuit ei filium nomine Abimelech (Liber Iudicum 8, 31)

  • abiit autem Abimelech filius Hierobbaal in Sychem ad fratres matris suæ et locutus est ad eos et ad omnem cognationem domus patris matris suæ dicens (Liber Iudicum 9, 1)

  • loquimini ad omnes viros Sychem quid vobis est melius ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Hierobbaal an ut dominetur vobis unus vir simulque considerate quia os vestrum et caro vestra sum (Liber Iudicum 9, 2)

  • locutique sunt fratres matris ejus de eo ad omnes viros Sychem universos sermones istos et inclinaverunt cor eorum post Abimelech dicentes frater noster est (Liber Iudicum 9, 3)

  • congregati sunt autem omnes viri Sychem et universæ familiæ urbis Mello abieruntque et constituerunt regem Abimelech juxta quercum quæ stabat in Sychem (Liber Iudicum 9, 6)

  • quod cum nuntiatum esset Joatham ivit et stetit in vertice montis Garizim elevataque voce clamavit et dixit audite me viri Sychem ita audiat vos Deus (Liber Iudicum 9, 7)


“Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.”. São Padre Pio de Pietrelcina