Mosaico decorativo

Encontrados 857 resultados para: Suum

  • hæc dicit Dominus ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores ejus qui cor suum levaverunt contra me quasi ventum pestilentem (Liber Ieremiae 51, 1)

  • non tendat qui tendit arcum suum et non ascendat loricatus nolite parcere juvenibus ejus interficite omnem militiam ejus (Liber Ieremiae 51, 3)

  • et reddam Babyloni et cunctis habitatoribus Chaldeæ omne malum suum quod fecerunt in Sion in oculis vestris ait Dominus (Liber Ieremiae 51, 24)

  • comedit me devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis reddidit me quasi vas inane absorbuit me sicut draco replevit ventrem suum teneritudine mea et ejecit me (Liber Ieremiae 51, 34)

  • si ascenderit Babylon in cælum et firmaverit in excelso robur suum a me venient vastatores ejus ait Dominus (Liber Ieremiae 51, 53)

  • JOTH manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum de quibus præceperas ne intrarent in ecclesiam tuam (Lamentationes 1, 10)

  • DELETH tetendit arcum suum quasi inimicus firmavit dexteram suam quasi hostis et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiæ Sion effudit quasi ignem indignationem suam (Lamentationes 2, 4)

  • VAV et dissipavit quasi hortum tentorium suum demolitus est tabernaculum suum oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum et obprobrio in indignatione furoris sui regem et sacerdotem (Lamentationes 2, 6)

  • ZAI reppulit Dominus altare suum maledixit sanctificationi suæ tradidit in manu inimici muros turrium ejus vocem dederunt in domo Domini sicut in die sollemni (Lamentationes 2, 7)

  • HETH cogitavit Dominus dissipare murum filiæ Sion tetendit funiculum suum et non avertit manum suam a perditione luxitque antemurale et murus pariter dissipatus est (Lamentationes 2, 8)

  • SAMECH plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Hierusalem hæcine est urbs dicentes perfecti decoris gaudium universæ terræ (Lamentationes 2, 15)

  • FE aperuerunt super te os suum omnes inimici tui sibilaverunt et fremuerunt dentibus dixerunt devoravimus en ista est dies quam expectabamus invenimus vidimus (Lamentationes 2, 16)


"Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor". São Padre Pio de Pietrelcina