Mosaico decorativo

Encontrados 857 resultados para: Suum

  • maledictus qui non honorat patrem suum et matrem et dicet omnis populus amen (Liber Deuteronomii 27, 16)

  • maledictus qui clam percusserit proximum suum et dicet omnis populus amen (Liber Deuteronomii 27, 24)

  • aperiet Dominus thesaurum suum optimum cælum ut tribuat pluviam terræ tuæ in tempore suo benedicet cunctis operibus manuum tuarum et fenerabis gentibus multis et ipse a nullo fenus accipies (Liber Deuteronomii 28, 12)

  • filii quoque eorum qui nunc ignorant audire possint et timeant Dominum Deum suum cunctis diebus quibus versantur in terra ad quam vos Jordane transito pergitis obtinendam (Liber Deuteronomii 31, 13)

  • incrassatus est dilectus et recalcitravit incrassatus inpinguatus dilatatus dereliquit Deum factorem suum et recessit a Deo salutari suo (Liber Deuteronomii 32, 15)

  • judicabit Dominus populum suum et in servis suis miserebitur videbit quod infirmata sit manus et clausi quoque defecerint residuique consumpti sint (Liber Deuteronomii 32, 36)

  • hæc est Judæ benedictio audi Domine vocem Judæ et ad populum suum introduc eum manus ejus pugnabunt pro eo et adiutor illius contra adversarios ejus erit (Liber Deuteronomii 33, 7)

  • et vidit principatum suum quod in parte sua doctor esset repositus qui fuit cum principibus populi et fecit justitias Domini et judicium suum cum Israël (Liber Deuteronomii 33, 21)

  • Aser quoque ait benedictus in filiis Aser sit placens fratribus suis tinguat in oleo pedem suum (Liber Deuteronomii 33, 24)

  • cumque ascendissent portantes arcam fœderis Domini et siccam humum calcare cœpissent reversæ sunt aquæ in alveum suum et fluebant sicut ante consueverant (Liber Iosue 4, 18)

  • cecidit Josue pronus in terram et adorans ait quid dominus meus loquitur ad servum suum (Liber Iosue 5, 15)

  • expectantesque diu donec erubescerent et videntes quod nullus aperiret tulerunt clavem et aperientes invenerunt dominum suum jacentem in terra mortuum (Liber Iudicum 3, 25)


“Pode-se manter a paz de espírito mesmo no meio das tempestades da vida”. São Padre Pio de Pietrelcina