Encontrados 2721 resultados para: Super
nisi tantum in consanguineis ac propinquis id est super matre et patre et filio ac filia fratre quoque (Liber Leviticus 21, 2)
pontifex id est sacerdos maximus inter fratres suos super cujus caput fusum est unctionis oleum et cujus manus in sacerdotio consecratæ sunt vestitusque est sanctis vestibus caput suum non discoperiet vestimenta non scindet (Liber Leviticus 21, 10)
et ad omnem mortuum non ingredietur omnino super patre quoque suo et matre non contaminabitur (Liber Leviticus 21, 11)
nec egredietur de sanctis ne polluat sanctuarium Domini quia oleum sanctæ unctionis Dei sui super eum est ego Dominus (Liber Leviticus 21, 12)
homo de semine Aaron qui fuerit leprosus aut patiens fluxum seminis non vescetur de his quæ sanctificata sunt mihi donec sanetur qui tetigerit inmundum super mortuo et ex quo egreditur semen quasi coitus (Liber Leviticus 22, 4)
si cæcum fuerit si fractum si cicatricem habens si papulas aut scabiem vel inpetiginem non offeretis ea Domino neque adolebitis ex eis super altare Domini (Liber Leviticus 22, 22)
locutusque est Moses super sollemnitatibus Domini ad filios Israël (Liber Leviticus 23, 44)
super candelabro mundissimo ponentur semper in conspectu Domini (Liber Leviticus 24, 4)
quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues (Liber Leviticus 24, 6)
et pones super eos tus lucidissimum ut sit panis in monumentum oblationis Domini (Liber Leviticus 24, 7)
dicens educ blasphemum extra castra et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput ejus et lapidet eum populus universus (Liber Leviticus 24, 14)
inducamque super vos gladium ultorem fœderis mei cumque confugeritis in urbes mittam pestilentiam in medio vestri et trademini hostium manibus (Liber Leviticus 26, 25)