Encontrados 332 resultados para: Suos
anno centesimo septuagesimo secundo et congregavit rex Demetrius exercitus suos et abiit Mediam ad contrahenda sibi auxilia et expugnare Tryfonem (Liber I Maccabaeorum 14, 1)
et audivit Arsaces rex Persidis et Mediæ quia intravit Demetrius confines suos et misit unum de principibus suis ut conprehenderent eum vivum et adducerent eum ad se (Liber I Maccabaeorum 14, 2)
et unusquisque colebat terram suam cum pace et terra dabat fructus suos et ligna camporum fructum suum (Liber I Maccabaeorum 14, 8)
restituit enim ipse fratres suos et expugnavit inimicos Israël et statuerunt ei libertatem et descripserunt in tabulis æreis et posuerunt in titulis in montem Sion (Liber I Maccabaeorum 14, 26)
et vocavit Simon duos filios suos seniores Judam et Johannem et ait illis ego et fratres mei expugnavimus hostes Israël ab adulescentia usque in hunc diem et prosperatum est in manibus nostris liberare Israël aliquotiens (Liber I Maccabaeorum 16, 2)
quod cum rex agnovisset et obtinuisset principatum statim ad gentilem ritum contribules suos transferre cœpit (Liber II Maccabaeorum 4, 10)
duæ enim mulieres delatæ sunt natos suos circumcidisse quas infantibus ad ubera suspensis cum publice per civitatem circumduxissent per muros præcipitaverunt (Liber II Maccabaeorum 6, 10)
constituit itaque fratres suos duces utrique ordini Simonem et Josepphum et Jonathan subiectis unicuique millenis et quingentenis (Liber II Maccabaeorum 8, 22)
dans itaque potestatem omnium Deo mundi creatori et hortatus suos ut fortiter dimicarent et usque ad mortem pro legibus templo civitate patria et civibus starent circa Modin exercitum constituit (Liber II Maccabaeorum 13, 14)
eligens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus et contra natales suos indignis iniuriis agi (Liber II Maccabaeorum 14, 42)
et hortabatur suos ne formidarent ad adventum nationum sed in mente haberent adiutoria sibi facta de cælo et nunc sperarent ab Omnipotente adfuturam sibi victoriam (Liber II Maccabaeorum 15, 8)
ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quæ mollit sermones suos (Liber Proverbiorum 2, 16)
