Encontrados 3022 resultados para: Sun
sanatæ sunt ergo aquæ usque ad diem hanc juxta verbum Helisei quod locutus est (Liber II Regum 2, 22)
ascendit autem inde Bethel cumque ascenderet per viam pueri parvi egressi sunt de civitate et inludebant ei dicentes ascende calve ascende calve (Liber II Regum 2, 23)
qui cum se respexisset vidit eos et maledixit eis in nomine Domini egressique sunt duo ursi de saltu et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros (Liber II Regum 2, 24)
dixeruntque sanguis est gladii pugnaverunt reges contra se et cæsi sunt mutuo nunc perge ad prædam Moab (Liber II Regum 3, 23)
arripiensque filium suum primogenitum qui regnaturus erat pro eo obtulit holocaustum super murum et facta est indignatio magna in Israël statimque recesserunt ab eo et reversi sunt in terram suam (Liber II Regum 3, 27)
facta est autem quædam dies et transiebat Heliseus per Sunam erat autem ibi mulier magna quæ tenuit eum ut comederet panem cumque frequenter inde transiret devertebat ad eam ut comederet panem (Liber II Regum 4, 8)
dixitque ad Giezi puerum suum voca Sunamitin istam qui cum vocasset eam et illa stetisset coram eo (Liber II Regum 4, 12)
qui ait illi quam ob causam vadis ad eum hodie non sunt kalendæ neque sabbatum quæ respondit vale (Liber II Regum 4, 23)
profecta est igitur et venit ad virum Dei in montem Carmeli cumque vidisset eam vir Dei de contra ait ad Giezi puerum suum ecce Sunamitis illa (Liber II Regum 4, 25)
et ille vocavit Giezi et dixit ei voca Sunamitin hanc quæ vocata ingressa est ad eum qui ait tolle filium tuum (Liber II Regum 4, 36)
numquid non meliores sunt Abana et Pharphar fluvii Damasci omnibus aquis Israël ut laver in eis et munder cum ergo vertisset se et abiret indignans (Liber II Regum 5, 12)
accesserunt ad eum servi sui et locuti sunt ei pater si rem grandem dixisset tibi propheta certe facere debueras quanto magis quia nunc dixit tibi lavare et mundaberis (Liber II Regum 5, 13)