Encontrados 3022 resultados para: Sun
quem enim in expositione prava projectum deriserunt in finem eventus mirati sunt non similiter justis faciens (Liber Sapientiae 11, 15)
diligis enim omnia quæ sunt et nihil odisti horum quæ fecisti nec enim odiens aliquid constituisti (Liber Sapientiae 11, 25)
parcis autem omnibus quoniam tua sunt Domine qui animas amas (Liber Sapientiae 11, 27)
etenim in erroris via diutius erraverunt deos æstimantes hæc quæ in animalibus sunt supervacua infantum insensatorum more viventes (Liber Sapientiae 12, 24)
qui autem ludibriis increpationis non correpti sunt dignum Dei judicium experti sunt (Liber Sapientiae 12, 26)
vani sunt autem omnes homines quibus non subest scientia Dei et de his quæ videntur bona non potuerunt intellegere eum qui est neque operibus adtendentes agnoverunt quis esset artifex (Liber Sapientiae 13, 1)
aut si virtutem et opera eorum mirati sunt intellegant ab ipsis quoniam qui hæc constituit fortior est illis (Liber Sapientiae 13, 4)
etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt et persuasum habent quoniam bona sunt quæ videntur (Liber Sapientiae 13, 7)
infelices autem sunt et inter mortuos spes illorum est qui appellaverunt deos opera manuum hominum aurum et argentum artis inventionem similitudines animalium aut lapidem inutilem opus manus antiquæ (Liber Sapientiae 13, 10)
sed ut non esset vacua sapientiæ tuæ opera propter hoc etiam exiguo ligno credunt homines animas suas et transeuntes mare per ratem liberati sunt (Liber Sapientiae 14, 5)
similiter autem odio sunt Deo impius et impietas ejus (Liber Sapientiae 14, 9)
propter hoc et idolis nationum non erit respectus quoniam creaturæ Dei in odium factæ sunt et in temptationem animis hominum et in muscipulum pedibus insipientium (Liber Sapientiae 14, 11)