Encontrados 3022 resultados para: Sun
multos enim vulneratos dejecit et fortissimi quique interfecti sunt ab ea (Liber Proverbiorum 7, 26)
justi sunt omnes sermones mei non est in eis pravum quid neque perversum (Liber Proverbiorum 8, 8)
recti sunt intellegentibus et æqui invenientibus scientiam (Liber Proverbiorum 8, 9)
mecum sunt divitiæ et gloria opes superbæ et justitia (Liber Proverbiorum 8, 18)
aquæ furtivæ dulciores sunt et panis absconditus suavior (Liber Proverbiorum 9, 17)
labia justi erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur (Liber Proverbiorum 10, 21)
alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt (Liber Proverbiorum 11, 24)
inter superbos semper jurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia (Liber Proverbiorum 13, 10)
ubi non sunt boves præsepe vacuum est ubi autem plurimæ segetes ibi manifesta fortitudo bovis (Liber Proverbiorum 14, 4)
in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas (Liber Proverbiorum 14, 23)
dissipantur cogitationes ubi non est consilium ubi vero plures sunt consiliarii confirmantur (Liber Proverbiorum 15, 22)
pondus et statera judicia Domini sunt et opera ejus omnes lapides sacculi (Liber Proverbiorum 16, 11)