Encontrados 3176 resultados para: Sum
et tulit baculum suum quem semper habebat in manibus et elegit sibi quinque limpidissimos lapides de torrente et misit eos in peram pastoralem quam habebat secum et fundam manu tulit et processit adversum Philistheum (Liber I Samuelis 17, 40)
ibat autem Philistheus incedens et adpropinquans adversum David et armiger ejus ante eum (Liber I Samuelis 17, 41)
et dixit Philistheus ad David numquid ego canis sum quod tu venis ad me cum baculo et maledixit Philistheus David in diis suis (Liber I Samuelis 17, 43)
prævaluitque David adversus Philistheum in funda et in lapide percussumque Philistheum interfecit cumque gladium non haberet in manu David (Liber I Samuelis 17, 50)
adsumens autem David caput Philisthei adtulit illud in Hierusalem arma vero ejus posuit in tabernaculo suo (Liber I Samuelis 17, 54)
et ait ad eum Saul de qua progenie es o adulescens dixitque David filius servi tui Isai Bethleemitæ ego sum (Liber I Samuelis 17, 58)
porro cum reverteretur percusso Philistheo David egressæ sunt mulieres de universis urbibus Israël cantantes chorosque ducentes in occursum Saul regis in tympanis lætitiæ et in sistris (Liber I Samuelis 18, 6)
ait autem David ad Saul quis ego sum aut quæ est vita mea aut cognatio patris mei in Israël ut fiam gener regis (Liber I Samuelis 18, 18)
et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba hæc et ait David num parum vobis videtur generum esse regis ego autem sum vir pauper et tenuis (Liber I Samuelis 18, 23)
misit autem Saul apparitores qui raperent David et responsum est quod ægrotaret (Liber I Samuelis 19, 14)
rursumque misit Saul nuntios ut viderent David dicens adferte eum ad me in lecto ut occidatur (Liber I Samuelis 19, 15)
quod cum nuntiatum esset Sauli misit alios nuntios prophetaverunt autem et illi et rursum Saul misit tertios nuntios qui et ipsi prophetaverunt (Liber I Samuelis 19, 21)