Encontrados 3176 resultados para: Sum
ideo consolati sumus in consolatione autem nostra abundantius magis gavisi sumus super gaudium Titi quia refectus est spiritus ejus ab omnibus vobis (Epistula II ad Corinthios 7, 13)
et si quid apud illum de vobis gloriatus sum non sum confusus sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus ita et gloriatio nostra quæ fuit ad Titum veritas facta est (Epistula II ad Corinthios 7, 14)
hoc cogitet qui ejusmodi est quia quales sumus verbo per epistulas absentes tales et præsentes in facto (Epistula II ad Corinthios 10, 11)
nos autem non in inmensum gloriabimur sed secundum mensuram regulæ quam mensus est nobis Deus mensuram pertingendi usque ad vos (Epistula II ad Corinthios 10, 13)
non in inmensum gloriantes in alienis laboribus spem autem habentes crescentis fidei vestræ in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam (Epistula II ad Corinthios 10, 15)
non enim qui se ipsum commendat ille probatus est sed quem Dominus commendat (Epistula II ad Corinthios 10, 18)
et si inperitus sermone sed non scientia in omnibus autem manifestatus sum vobis (Epistula II ad Corinthios 11, 6)
aut numquid peccatum feci me ipsum humilians ut vos exaltemini quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis (Epistula II ad Corinthios 11, 7)
ter virgis cæsus sum semel lapidatus sum ter naufragium feci nocte et die in profundo maris fui (Epistula II ad Corinthios 11, 25)
et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus ejus (Epistula II ad Corinthios 11, 33)
quoniam raptus est in paradisum et audivit arcana verba quæ non licet homini loqui (Epistula II ad Corinthios 12, 4)
propter quod placeo mihi in infirmitatibus in contumeliis in necessitatibus in persecutionibus in angustiis pro Christo cum enim infirmor tunc potens sum (Epistula II ad Corinthios 12, 10)
