Encontrados 3176 resultados para: Sum
vehementer enim Judæos revincebat publice ostendens per scripturas esse Christum Jesum (Actus Apostolorum 18, 28)
factum est autem cum Apollo esset Corinthi ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum et inveniret quosdam discipulos (Actus Apostolorum 19, 1)
dixit autem Paulus Johannes baptizavit baptisma pænitentiæ populum dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent hoc est in Jesum (Actus Apostolorum 19, 4)
temptaverunt autem quidam et de circumeuntibus judæis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Jesu dicentes adiuro vos per Jesum quem Paulus prædicat (Actus Apostolorum 19, 13)
respondens autem spiritus nequam dixit eis Jesum novi et Paulum scio vos autem qui estis (Actus Apostolorum 19, 15)
nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque ubi demorati sumus diebus septem (Actus Apostolorum 20, 6)
sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus (Actus Apostolorum 20, 9)
cum autem convenisset nos in Asson adsumpto eo venimus Mytilenen (Actus Apostolorum 20, 14)
proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum ne qua mora illi fieret in Asia festinabat enim si possibile sibi esset ut diem pentecosten faceret Hierosolymis (Actus Apostolorum 20, 16)
a Mileto autem mittens Ephesum vocavit majores natu ecclesiæ (Actus Apostolorum 20, 17)
qui cum venissent ad eum et simul essent dixit eis vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam qualiter vobiscum per omne tempus fuerim (Actus Apostolorum 20, 18)
testificans Judæis atque gentilibus in Deum pænitentiam et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum (Actus Apostolorum 20, 21)