Mosaico decorativo

Encontrados 3176 resultados para: Sum

  • et extendit cherub manum de medio cherubin ad ignem qui erat inter cherubin et sumpsit et dedit in manus ejus qui indutus erat lineis qui accipiens egressus est (Prophetia Ezechielis 10, 7)

  • et elevata sunt cherubin ipsum est animal quod videram juxta flumen Chobar (Prophetia Ezechielis 10, 15)

  • ipsum est animal quod vidi subter Deum Israël juxta fluvium Chobar et intellexi quia cherubin essent (Prophetia Ezechielis 10, 20)

  • et factum est cum prophetarem Pheltias filius Banajæ mortuus est et cecidi in faciem meam clamans voce magna et dixi heu heu heu Domine Deus consummationem tu facis reliquiarum Israël (Prophetia Ezechielis 11, 13)

  • et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quæ ostenderat mihi (Prophetia Ezechielis 11, 25)

  • feci ergo sicut præceperat mihi vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem et vespere perfodi mihi parietem manu in caligine egressus sum et in umeris portatus in conspectu eorum (Prophetia Ezechielis 12, 7)

  • propterea hæc dicit Dominus Deus et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea et imber inundans in furore meo erit et lapides grandes in ira in consummationem (Prophetia Ezechielis 13, 13)

  • et destruam parietem quem levistis absque temperamento et adæquabo eum terræ et revelabitur fundamentum ejus et cadet et consumetur in medio ejus et scietis quia ego sum Dominus (Prophetia Ezechielis 13, 14)

  • ecce igni datum est in escam utramque partem ejus consumpsit ignis et medietas ejus redacta est in favillam numquid utile erit ad opus (Prophetia Ezechielis 15, 4)

  • et ponam faciem meam in eos de igne egredientur et ignis consumet eos et scietis quia ego Dominus cum posuero faciem meam in eos (Prophetia Ezechielis 15, 7)

  • et transivi per te et vidi te et ecce tempus tuum tempus amantium et expandi amictum meum super te et operui ignominiam tuam et juravi tibi et ingressus sum pactum tecum ait Dominus Deus et facta es mihi (Prophetia Ezechielis 16, 8)

  • et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam quia perfecta eras in decore meo quem posueram super te dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 16, 14)


"Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos". São Padre Pio de Pietrelcina