Encontrados 772 resultados para: Suam

  • qui surrexit et secutus est uxorem suam veniensque ad virum dixit ei tu es qui locutus es mulieri et ille respondit ego sum (Liber Iudicum 13, 11)

  • et dixit ad uxorem suam morte moriemur quia vidimus Deum (Liber Iudicum 13, 22)

  • post aliquantum autem temporis cum dies triticeæ messis instarent venit Samson invisere volens uxorem suam et adtulit ei hedum de capris cumque cubiculum ejus solito vellet intrare prohibuit eum pater illius dicens (Liber Iudicum 15, 1)

  • et sic cœpto itinere perrexerunt videns autem Micha quod fortiores se essent reversus est in domum suam (Liber Iudicum 18, 26)

  • introduxitque eum in domum suam et pabulum asinis præbuit ac postquam laverunt pedes suos recepit eos in convivium (Liber Iudicum 19, 21)

  • nolebant adquiescere sermonibus ejus quod cernens homo eduxit ad eos concubinam suam et eis tradidit inludendam qua cum tota nocte abusi essent dimiserunt eam mane (Liber Iudicum 19, 25)

  • cui ille putans eam quiescere loquebatur surge ut ambulemus qua nihil respondente intellegens quod erat tulit eam et inposuit asino reversusque est in domum suam (Liber Iudicum 19, 28)

  • stansque omnis populus quasi unius hominis sermone respondit non recedemus in tabernacula nostra nec suam quisquam intrabit domum (Liber Iudicum 20, 8)

  • feceruntque filii Beniamin ut sibi fuerat imperatum et juxta numerum suum rapuerunt sibi de his quæ ducebant choros uxores singulas abieruntque in possessionem suam ædificantes urbes et habitantes in eis (Liber Iudicum 21, 23)

  • dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam si jubes vadam in agrum et colligam spicas quæ metentium fugerint manus ubicumque clementis in me patris familias repperero gratiam cui illa respondit vade filia mi (Liber Ruth 2, 2)

  • quæ cadens in faciem suam et adorans super terram dixit ad eum unde mihi hoc ut invenirem gratiam ante oculos tuos et nosse me dignareris peregrinam mulierem (Liber Ruth 2, 10)

  • postquam autem reversa est ad socrum suam audivit ab ea filia mi quæram tibi requiem et providebo ut bene sit tibi (Liber Ruth 3, 1)


“Quando fizer o bem, esqueça. Se fizer o mal, pense no que fez e se arrependa.” São Padre Pio de Pietrelcina