Encontrados 772 resultados para: Suam
porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum oderat enim Absalom Amnon eo quod violasset Thamar sororem suam (Liber II Samuelis 13, 22)
cumque cessasset loqui apparuerunt et filii regis et intrantes levaverunt vocem suam et fleverunt sed et rex et omnes servi ejus fleverunt ploratu magno nimis (Liber II Samuelis 13, 36)
et audivit rex ut liberaret ancillam suam de manu omnium qui volebant delere me et filium meum simul de hereditate Dei (Liber II Samuelis 14, 16)
cadensque Joab super faciem suam in terram adoravit et benedixit regi et dixit Joab hodie intellexit servus tuus quia inveni gratiam in oculis tuis domine mi rex fecisti enim sermonem servi tui (Liber II Samuelis 14, 22)
dixit autem rex revertatur in domum suam et faciem meam non videat reversus est itaque Absalom in domum suam et faciem regis non vidit (Liber II Samuelis 14, 24)
sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum extendebat manum suam et adprehendens osculabatur eum (Liber II Samuelis 15, 5)
porro Ahitofel videns quod non fuisset factum consilium suum stravit asinum suum et surrexit et abiit in domum suam et in civitatem suam et disposita domo sua suspendio interiit et sepultus est in sepulchro patris sui (Liber II Samuelis 17, 23)
rex vero David misit ad Sadoc et ad Abiathar sacerdotes dicens loquimini ad majores natu Juda dicentes cur venitis novissimi ad reducendum regem in domum suam sermo autem omnis Israël pervenerat ad regem in domo ejus (Liber II Samuelis 19, 11)
responditque Mifiboseth regi etiam cuncta accipiat postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam (Liber II Samuelis 19, 30)
cumque venisset rex in domum suam Hierusalem tulit decem mulieres concubinas quas dereliquerat ad custodiendam domum et tradidit eas in custodiam alimenta eis præbens et non est ingressus ad eas sed erant clausæ usque ad diem mortis suæ in viduitate viventes (Liber II Samuelis 20, 3)
tonabit de cælis Dominus et Excelsus dabit vocem suam (Liber II Samuelis 22, 14)
Abisai quoque frater Joab filius Sarviæ princeps erat de tribus ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos quos interfecit nominatus in tribus (Liber II Samuelis 23, 18)
