Mosaico decorativo

Encontrados 354 resultados para: Spiritus Dei Viventis

  • videte manus meas et pedes quia ipse ego sum palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere (Evangelium secundum Lucam 24, 39)

  • quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus est (Evangelium secundum Ioannem 3, 6)

  • Spiritus ubi vult spirat et vocem ejus audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu (Evangelium secundum Ioannem 3, 8)

  • spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare (Evangelium secundum Ioannem 4, 24)

  • spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba quæ ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt (Evangelium secundum Ioannem 6, 64)

  • hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum non enim erat Spiritus quia Jesus nondum fuerat glorificatus (Evangelium secundum Ioannem 7, 39)

  • paracletus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis (Evangelium secundum Ioannem 14, 26)

  • cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos in omnem veritatem non enim loquetur a semet ipso sed quæcumque audiet loquetur et quæ ventura sunt adnuntiabit vobis (Evangelium secundum Ioannem 16, 13)

  • sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Judæa et Samaria et usque ad ultimum terræ (Actus Apostolorum 1, 8)

  • viri fratres oportet impleri scripturam quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Juda qui fuit dux eorum qui conprehenderunt Jesum (Actus Apostolorum 1, 16)

  • et factus est repente de cælo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes (Actus Apostolorum 2, 2)

  • et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et cœperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis (Actus Apostolorum 2, 4)


"Comunguemos com santo temor e com grande amor." São Padre Pio de Pietrelcina