Encontrados 1759 resultados para: Spe
interrogatus est ab eo unde venis qui respondit Levita sum de Bethleem Juda et vado ut habitem ubi potuero et utile mihi esse perspexero (Liber Iudicum 17, 9)
rogaveruntque eum ut consuleret Dominum et scire possent an prospero itinere pergerent et res haberet effectum (Liber Iudicum 18, 5)
et post tergum clamare cœperunt qui cum respexissent dixerunt ad Micham quid tibi vis cur clamas (Liber Iudicum 18, 23)
surrexitque adulescens ut pergeret cum uxore sua et puero cui rursum locutus est socer considera quod dies ad occasum declivior sit et propinquet ad vesperum mane apud me etiam hodie et duc lætum diem et cras proficisceris ut vadas in domum tuam (Liber Iudicum 19, 9)
et ecce apparuit homo senex revertens de agro et de opere suo vespere qui et ipse erat de monte Ephraim et peregrinus habitabat in Gabaa homines autem regionis illius erant filii Jemini (Liber Iudicum 19, 16)
quam ob rem omnes filii Israël venerunt in domum Dei et sedentes flebant coram Domino jejunaveruntque illo die usque ad vesperam et obtulerunt ei holocausta et pacificas victimas (Liber Iudicum 20, 26)
percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Israël et interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque milia et centum viros omnes bellatores et educentes gladium (Liber Iudicum 20, 35)
veneruntque omnes ad domum Dei in Silo et in conspectu ejus sedentes usque ad vesperam levaverunt vocem et magno ululatu cœperunt flere dicentes (Liber Iudicum 21, 2)
et surrexit ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de regione moabitide audierat enim quod respexisset Dominus populum suum et dedisset eis escas (Liber Ruth 1, 6)
quibus illa respondit revertimini filiæ mi cur venitis mecum num ultra habeo filios in utero meo ut viros ex me sperare possitis (Liber Ruth 1, 11)
collegit ergo in agro usque ad vesperam et quæ collegerat virga cædens et excutiens invenit hordei quasi œphi mensuram id est tres modios (Liber Ruth 2, 17)
ascendit ergo Booz ad portam et sedit ibi cumque vidisset propinquum præterire de quo prius sermo habitus est dixit ad eum declina paulisper et sede hic vocans eum nomine suo qui devertit et sedit (Liber Ruth 4, 1)