Encontrados 1401 resultados para: Sol
contigit autem per universam Hierosolymorum civitatem videri diebus quadraginta per æra equites discurrentes auratas stolas habentes et hastis quasi cohortes armatas (Liber II Maccabaeorum 5, 2)
reliquit autem et præpositos ad adfligendam gentem Hierosolymis quidem Philippum genere Frigem moribus crudeliorem eo ipso a quo constitutus est (Liber II Maccabaeorum 5, 22)
qui cum venisset Hierosolymam pacem simulans quievit usque ad sanctum diem sabbati et tunc feriatis Judæis arma capere suis præcepit (Liber II Maccabaeorum 5, 25)
contaminare etiam quod in Hierosolymis erat templum et cognominare Jovis Olympii et in Garizin prout erant hii qui locum inhabitabant Jovis Hospitalis (Liber II Maccabaeorum 6, 2)
neque autem sabbata custodiebantur neque dies sollemnes patrii servabantur nec simpliciter se quisquam Judæum esse confitebatur (Liber II Maccabaeorum 6, 6)
et iste quidem hoc modo vita decessit non solum juvenibus sed et universæ genti memoriam mortis suæ ad exemplum virtutis et fortitudinis derelinquens (Liber II Maccabaeorum 6, 31)
dicentes Dominus Deus aspiciat veritatem et consolabitur in nobis quemadmodum protestationem cantici declaravit Moses et in servis suis consolabitur (Liber II Maccabaeorum 7, 6)
Antiochus autem contemni se arbitratus simul et exprobrantis voce despecta cum adhuc adulescentior superesset non solum verbis hortabatur sed et juramento adfirmabat divitem se et beatum facturum et translatum a patriis legibus amicum habiturum et res necessarias præbiturum (Liber II Maccabaeorum 7, 24)
nam fratres mei modico nunc dolore sustentato sub testamento æternæ vitæ effecti sunt tu vero judicio Dei justas superbiæ pœnas solves (Liber II Maccabaeorum 7, 36)
ego autem sicut fratres mei animam et corpus meum trado pro patriis legibus invocans Deum maturius genti nostræ propitium fieri teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus (Liber II Maccabaeorum 7, 37)
et de prœlio quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia ut omnes ubi ad rem ventum est Macedonibus sociis hæsitantibus ipsi sex milia soli peremerunt centum viginti milia propter auxilium illis datum e cælo et beneficia pro his plurima consecuti sunt (Liber II Maccabaeorum 8, 20)
et cum arma eorum collegissent diligenter omnia conposuerunt in locis oportunis residua vero spolia Hierosolymam detulerunt (Liber II Maccabaeorum 8, 31)
