Encontrados 1401 resultados para: Sol
dixitque rursus ad Dominum ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel temptavero signum quærens in vellere oro ut solum vellus siccum sit et omnis terra rore madens (Liber Iudicum 6, 39)
fecitque Dominus nocte illa ut postulaverat et fuit siccitas in solo vellere et ros in omni terra (Liber Iudicum 6, 40)
cumque descendisset populus ad aquas dixit Dominus ad Gedeon qui lingua lambuerint aquas sicut solent canes lambere separabis eos seorsum qui autem curvatis genibus biberint in altera parte erunt (Liber Iudicum 7, 5)
sin autem solus ire formidas descendat tecum Phara puer tuus (Liber Iudicum 7, 10)
revertensque de bello ante solis ortum (Liber Iudicum 8, 13)
dixeruntque Zebee et Salmana tu surge et inrue in nos quia juxta ætatem robur est hominis surrexit Gedeon et interfecit Zebee et Salmana et tulit ornamenta ac bullas quibus colla regalium camelorum decorari solent (Liber Iudicum 8, 21)
et fuit pondus postulatarum inaurium mille septingenti auri sicli absque ornamentis et monilibus et veste purpurea quibus Madian reges uti soliti erant et præter torques aureos camelorum (Liber Iudicum 8, 26)
et primo mane oriente sole inrue super civitatem illo autem egrediente adversum te cum populo suo fac ei quod potueris (Liber Iudicum 9, 33)
sed quando de Ægypto conscenderunt ambulavit per solitudinem usque ad mare Rubrum et venit in Cades (Liber Iudicum 11, 16)
et universos fines ejus de Arnon usque Jaboc et de solitudine usque ad Jordanem (Liber Iudicum 11, 22)
dixitque ad patrem hoc solum mihi præsta quod deprecor dimitte me ut duobus mensibus circumeam montes et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis (Liber Iudicum 11, 37)
quibus locutus est Samson proponam vobis problema quod si solveritis mihi intra septem dies convivii dabo vobis triginta sindones et totidem tunicas (Liber Iudicum 14, 12)
