Encontrados 1401 resultados para: Sol
quod et feci Hierosolymis et multos sanctorum ego in carceribus inclusi a principibus sacerdotum potestate accepta et cum occiderentur detuli sententiam (Actus Apostolorum 26, 10)
die media in via vidi rex de cælo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant (Actus Apostolorum 26, 13)
sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omnem regionem Judææ et gentibus adnuntiabam ut pænitentiam agerent et converterentur ad Deum digna pænitentiæ opera facientes (Actus Apostolorum 26, 20)
multo autem tempore peracto et cum jam non esset tuta navigatio eo quod et jejunium jam præterisset consolabatur Paulus (Actus Apostolorum 27, 9)
dicens eis viri video quoniam cum iniuria et multo damno non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio (Actus Apostolorum 27, 10)
neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies et tempestate non exigua inminente jam ablata erat spes omnis salutis nostræ (Actus Apostolorum 27, 20)
et cum incidissemus in locum bithalassum inpegerunt navem et prora quidem fixa manebat inmobilis puppis vero solvebatur a vi maris (Actus Apostolorum 27, 41)
post tertium autem diem convocavit primos Judæorum cumque convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum (Actus Apostolorum 28, 17)
id est simul consolari in vobis per eam quæ invicem est fidem vestram atque meam (Epistula ad Romanos 1, 12)
qui cum justitiam Dei cognovissent non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte non solum ea faciunt sed et consentiunt facientibus (Epistula ad Romanos 1, 32)
ideo ex fide ut secundum gratiam ut firma sit promissio omni semini non ei qui ex lege est solum sed et ei qui ex fide est Abrahæ qui est pater omnium nostrum (Epistula ad Romanos 4, 16)
non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes quod tribulatio patientiam operatur (Epistula ad Romanos 5, 3)
