Encontrados 2792 resultados para: Sit
iratus est itaque Dominus contra Ozam et percussit eum eo quod contigisset arcam et mortuus est ibi coram Deo (Liber I Paralipomenon 13, 10)
mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus et benedixit Dominus domui ejus et omnibus quæ habebat (Liber I Paralipomenon 13, 14)
misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque ut ædificarent ei domum (Liber I Paralipomenon 14, 1)
cumque illi ascendissent in Baalpharasim percussit eos ibi David et dixit divisit Deus inimicos meos per manum meam sicuti dividuntur aquæ et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim (Liber I Paralipomenon 14, 11)
dereliqueruntque ibi deos suos quos David jussit exuri (Liber I Paralipomenon 14, 12)
fecit ergo David sicut præceperat ei Deus et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazera (Liber I Paralipomenon 14, 16)
ne ut a principio quia non eratis præsentes percussit nos Dominus sic et nunc fiat inlicitum quid nobis agentibus (Liber I Paralipomenon 15, 13)
et divisit universis per singulos a viro usque ad mulierem tortam panis et partem assæ carnis bubulæ et frixam oleo similam (Liber I Paralipomenon 16, 3)
non dimisit quemquam calumniari eos sed increpuit pro eis reges (Liber I Paralipomenon 16, 21)
ex diebus quibus dedi judices populo meo Israël et humiliavi universos inimicos tuos adnuntio ergo tibi quod ædificaturus sit domum tibi Dominus (Liber I Paralipomenon 17, 10)
et cœpisti benedicere domui servi tui ut sit semper coram te te enim Domine benedicente benedicta erit in perpetuum (Liber I Paralipomenon 17, 27)
eo tempore percussit David etiam Adadezer regem Suba regionis Emath quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Eufraten (Liber I Paralipomenon 18, 3)