Encontrados 2792 resultados para: Sit
verumtamen in peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël adhesit nec recessit ab eis (Liber II Regum 3, 3)
misitque ad Josaphat regem Juda dicens rex Moab recessit a me veni mecum contra Moab ad prœlium qui respondit ascendam qui meus est tuus est populus meus populus tuus equi mei equi tui (Liber II Regum 3, 7)
perrexeruntque in castra Israël porro consurgens Israël percussit Moab at illi fugerunt coram eis venerunt igitur qui vicerant et percusserunt Moab (Liber II Regum 3, 24)
ivit itaque mulier et clusit ostium super se et super filios suos illi offerebant vasa et illa infundebat (Liber II Regum 4, 5)
quæ dixit ad virum suum animadverto quod vir Dei sanctus est iste qui transit per nos frequenter (Liber II Regum 4, 9)
ascendit autem et conlocavit eum super lectulum hominis Dei et clusit ostium et egressa (Liber II Regum 4, 21)
cumque venisset ad virum Dei in monte adprehendit pedes ejus et accessit Giezi ut amoveret eam et ait homo Dei dimitte illam anima enim ejus in amaritudine est et Dominus celavit me et non indicavit mihi (Liber II Regum 4, 27)
ingressusque clusit ostium super se et puerum et oravit ad Dominum (Liber II Regum 4, 33)
at ille adferte inquit farinam et misit in ollam et ait infunde turbæ et comedat et non fuit amplius quicquam amaritudinis in olla (Liber II Regum 4, 41)
cumque legisset rex Israël litteras scidit vestimenta sua et ait numquid Deus sum ut occidere possim et vivificare quia iste misit ad me ut curem hominem a lepra sua animadvertite et videte quod occasiones quærat adversum me (Liber II Regum 5, 7)
quod cum audisset Heliseus vir Dei scidisse videlicet regem Israël vestimenta sua misit ad eum dicens quare scidisti vestimenta tua veniat ad me et sciat esse prophetam in Israël (Liber II Regum 5, 8)
misitque ad eum Heliseus nuntium dicens vade et lavare septies in Jordane et recipiet sanitatem caro tua atque mundaberis (Liber II Regum 5, 10)