Encontrados 2792 resultados para: Sit

  • contemplantes ne quis desit gratiæ Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi (Epistula ad Hebraeos 12, 15)

  • mementote præpositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem (Epistula ad Hebraeos 13, 7)

  • obœdite præpositis vestris et subiacete eis ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri ut cum gaudio hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit vobis (Epistula ad Hebraeos 13, 17)

  • salutate omnes præpositos vestros et omnes sanctos salutant vos de Italia (Epistula ad Hebraeos 13, 24)

  • patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes (Epistula Iacobi 1, 4)

  • postulet autem in fide nihil hæsitans qui enim hæsitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur (Epistula Iacobi 1, 6)

  • beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitæ quam repromisit Deus diligentibus se (Epistula Iacobi 1, 12)

  • omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio (Epistula Iacobi 1, 17)

  • scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram (Epistula Iacobi 1, 19)

  • propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiæ in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras (Epistula Iacobi 1, 21)

  • religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem hæc est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc sæculo (Epistula Iacobi 1, 27)

  • audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se (Epistula Iacobi 2, 5)


“E’ na dor que o amor se torna mais forte.” São Padre Pio de Pietrelcina