Encontrados 2792 resultados para: Sit
in sustentatione Dei ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore ut sit ipse justus et justificans eum qui ex fide est Jesu (Epistula ad Romanos 3, 26)
legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus (Epistula ad Romanos 3, 31)
et signum accepit circumcisionis signaculum justitiæ fidei quæ est in præputio ut sit pater omnium credentium per præputium ut reputetur et illis ad justitiam (Epistula ad Romanos 4, 11)
et sit pater circumcisionis non his tantum qui sunt ex circumcisione sed et his qui sectantur vestigia quæ est in præputio fidei patris nostri Abrahæ (Epistula ad Romanos 4, 12)
ideo ex fide ut secundum gratiam ut firma sit promissio omni semini non ei qui ex lege est solum sed et ei qui ex fide est Abrahæ qui est pater omnium nostrum (Epistula ad Romanos 4, 16)
in repromissione etiam Dei non hæsitavit diffidentia sed confortatus est fide dans gloriam Deo (Epistula ad Romanos 4, 20)
plenissime sciens quia quæcumque promisit potens est et facere (Epistula ad Romanos 4, 21)
vix enim pro justo quis moritur nam pro bono forsitan quis et audeat mori (Epistula ad Romanos 5, 7)
absit qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc vivemus in illo (Epistula ad Romanos 6, 2)
quid ergo peccavimus quoniam non sumus sub lege sed sub gratia absit (Epistula ad Romanos 6, 15)
igitur vivente viro vocabitur adultera si fuerit cum alio viro si autem mortuus fuerit vir ejus liberata est a lege ut non sit adultera si fuerit cum alio viro (Epistula ad Romanos 7, 3)
itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut fructificaremus Deo (Epistula ad Romanos 7, 4)
