Encontrados 2792 resultados para: Sit
et recessit Judas ab arce et admovit castra ad Bethzacara contra castra regis (Liber I Maccabaeorum 6, 32)
et ut refulsit sol in clypeos aureos et æreos resplenduerunt montes ab eis resplenduerunt sicut lampades ignis (Liber I Maccabaeorum 6, 39)
escæ autem non erant in civitate eo quod septimus annus esset et qui remanserant in Judæa de gentibus consumpserant reliquias eorum quæ repositæ fuerant (Liber I Maccabaeorum 6, 53)
et placuit sermo in conspectu regis et principum et misit ad eos pacem facere et receperunt illam (Liber I Maccabaeorum 6, 60)
et discessit festinanter et reversus est Antiochiam et invenit Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum et occupavit civitatem (Liber I Maccabaeorum 6, 63)
et elegit rex ex amicis suis Bacchidem qui dominabatur trans Flumen magnum in regno et fidelem regi et misit eum (Liber I Maccabaeorum 7, 8)
et movit Bacchides castra ab Hierusalem et adplicuit in Bethzetha et misit et conprehendit multos ex eis qui a se refugerant et quosdam de populo mactavit et in puteum magnum projecit (Liber I Maccabaeorum 7, 19)
et commisit regionem Alchimo et reliquit cum eo auxilium in adiutorium ipsi et abiit Bacchides ad regem (Liber I Maccabaeorum 7, 20)
et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus qui erat inimicitias exercens contra Israël et mandavit ei evertere populum (Liber I Maccabaeorum 7, 26)
et venit Nicanor in Hierusalem cum exercitu magno et misit ad Judam et ad fratres ejus cum dolo verbis pacificis (Liber I Maccabaeorum 7, 27)
dicens non sit pugna inter me et vos veniam cum viris paucis et videam facies vestras cum pace (Liber I Maccabaeorum 7, 28)
qui missi erant a rege Sennacherib Domine qui blasphemaverunt te exiit angelus et percussit ex eis centum octoginta quinque milia (Liber I Maccabaeorum 7, 41)