Encontrados 1196 resultados para: Sin
ille autem dixit Judæis convenit rogare te ut crastina die Paulum producas in concilium quasi aliquid certius inquisituri sint de illo (Actus Apostolorum 23, 20)
in hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper (Actus Apostolorum 24, 16)
cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione sequenti die sedens pro tribunali jussi adduci virum (Actus Apostolorum 25, 17)
sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum et causas ejus non significare (Actus Apostolorum 25, 27)
cum autem dies factus esset terram non agnoscebant sinum vero quendam considerabant habentem litus in quem cogitabant si possent eicere navem (Actus Apostolorum 27, 39)
ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu ejus ad invicem dicebant utique homicida est homo hic qui cum evaserit de mari Ultio non sinit vivere (Actus Apostolorum 28, 4)
prædicans regnum Dei et docens quæ sunt de Domino Jesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione (Actus Apostolorum 28, 31)
testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo in evangelio Filii ejus quod sine intermissione memoriam vestri facio (Epistula ad Romanos 1, 9)
invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quæ facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque ejus virtus et divinitas ut sint inexcusabiles (Epistula ad Romanos 1, 20)
insipientes inconpositos sine affectione absque fœdere sine misericordia (Epistula ad Romanos 1, 31)
quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem judicabuntur (Epistula ad Romanos 2, 12)
nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis (Epistula ad Romanos 3, 21)