Encontrados 1196 resultados para: Sin
properans enim homo sine querella propugnavit proferens servitutis suæ scutum orationem et per incensum deprecationem allegans restitit iræ et finem inposuit necessitati ostendens quoniam tuus est famulus (Liber Sapientiae 18, 21)
impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit præsciebat enim et futura illorum (Liber Sapientiae 19, 1)
nam nubis castra eorum adumbrabat et ex aqua quæ ante erat terra arida apparuit et ex mari Rubro via sine inpedimento et campus germinans de profundo nimio (Liber Sapientiae 19, 7)
in adlocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra et vexationes peccatoribus supervenerunt non sine illis quæ ante facta erant argumentis per vim fluminum juste enim patiebantur secundum suas nequitias (Liber Sapientiae 19, 12)
nam qui sine timore est non poterit justificari iracundia enim animositatis illius subversio illius est (Liber Ecclesiasticus 1, 28)
gloria enim hominis ex honore patris sui et dedecus filiis pater sine honore (Liber Ecclesiasticus 3, 13)
de propitiatu peccatorum noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum (Liber Ecclesiasticus 5, 5)
si est tibi intellectus responde proximo sin autem sit manus tua super os tuum ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris (Liber Ecclesiasticus 5, 14)
multi pacifici sint tibi et consiliarii tibi sint unus de mille (Liber Ecclesiasticus 6, 6)
ab ipsis enim disces doctrinam intellectus et servire magnatis sine querella (Liber Ecclesiasticus 8, 10)
non zeles mulierem sinus tui ne ostendas super te malitiam doctrinæ nequam (Liber Ecclesiasticus 9, 1)
viri justi sint tibi convivæ et in timore Dei sit gloriatio tibi (Liber Ecclesiasticus 9, 22)