Encontrados 1424 resultados para: Sicut
nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis et adnuntiante nobis fidem et caritatem vestram et quia memoriam nostri habetis bonam semper desiderantes nos videre sicut nos quoque vos (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 6)
de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 1)
non in passione desiderii sicut et gentes quæ ignorant Deum (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 5)
ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et prædiximus vobis et testificati sumus (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 6)
et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut præcepimus vobis (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 11)
nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 13)
ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 2)
cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 3)
igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii simus (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 6)
propter quod consolamini invicem et ædificate alterutrum sicut et facitis (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 11)
de cetero fratres orate pro nobis ut sermo Domini currat et clarificetur sicut et apud vos (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 1)
sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent (Epistula I ad Timotheum 1, 3)