Mosaico decorativo

Encontrados 356 resultados para: Sibi

  • abduxitque omnes filios Madian ac prædavit omnem locupletationem eorum omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii (Liber Iudith 2, 16)

  • de universis autem urbibus adsumpsit sibi auxiliarios viros fortes et electos ad bellum (Liber Iudith 3, 8)

  • et in superioribus domus suæ fecit sibi secretum cubiculum in quo cum puellis suis clausa morabatur (Liber Iudith 8, 5)

  • qui fuit nutricius filiæ fratris sui Edessæ quæ altero nomine Hester vocabatur et utrumque parentem amiserat pulchra nimis et decora facie mortuisque patre ejus ac matre Mardocheus sibi eam adoptavit in filiam (Liber Esther 2, 7)

  • evoluto autem tempore per ordinem instabat dies quo Hester filia Abiahil fratris Mardochei quam sibi adoptaverat in filiam intrare deberet ad regem quæ non quæsivit muliebrem cultum sed quæcumque voluit Ægæus eunuchus custos virginum hæc ei ad ornatum dedit erat enim formonsa valde et incredibili pulchritudine omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur (Liber Esther 2, 15)

  • quod cum audisset Aman et experimento probasset quod Mardocheus non sibi flecteret genu nec se adoraret iratus est valde (Liber Esther 3, 5)

  • egressus est itaque illo die Aman lætus et alacer cumque vidisset Mardocheum sedentem ante fores palatii et non solum non adsurrexisse sibi sed nec motum quidem de loco sessionis suæ indignatus est valde (Liber Esther 5, 9)

  • noctem illam rex duxit insomnem jussitque adferri sibi historias et annales priorum temporum qui cum illo præsente legerentur (Liber Esther 6, 1)

  • narravitque Zares uxori suæ et amicis omnia quæ evenissent sibi cui responderunt sapientes quos habebat in consilio et uxor ejus si de semine Judæorum est Mardocheus ante quem cadere cœpisti non poteris ei resistere sed cades in conspectu ejus (Liber Esther 6, 13)

  • rex autem surrexit iratus et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum Aman quoque surrexit ut rogaret Hester reginam pro anima sua intellexit enim a rege sibi paratum malum (Liber Esther 7, 7)

  • itaque percusserunt Judæi inimicos suos plaga magna et occiderunt eos reddentes eis quod sibi paraverant facere (Liber Esther 9, 5)

  • hii vero Judæi qui in oppidis non muratis ac villis morabantur quartumdecimum diem mensis adar conviviorum et gaudii decreverunt ita ut exultent in eo et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum (Liber Esther 9, 19)


“Quando fizer o bem, esqueça. Se fizer o mal, pense no que fez e se arrependa.” São Padre Pio de Pietrelcina