Encontrados 398 resultados para: Servi Christi
et jussit eos in nomine Jesu Christi baptizari tunc rogaverunt eum ut maneret aliquot diebus (Actus Apostolorum 10, 48)
hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi (Actus Apostolorum 15, 26)
hæc subsecuta Paulum et nos clamabat dicens isti homines servi Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam salutis (Actus Apostolorum 16, 17)
hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit præcipio tibi in nomine Jesu Christi exire ab ea et exiit eadem hora (Actus Apostolorum 16, 18)
Paulus servus Christi Jesu vocatus apostolus segregatus in evangelium Dei (Epistula ad Romanos 1, 1)
qui prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri (Epistula ad Romanos 1, 4)
in quibus estis et vos vocati Jesu Christi (Epistula ad Romanos 1, 6)
justitia autem Dei per fidem Jesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio (Epistula ad Romanos 3, 22)
sed non sicut delictum ita et donum si enim unius delicto multi mortui sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam unius hominis Jesu Christi in plures abundavit (Epistula ad Romanos 5, 15)
nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obœdiendum servi estis ejus cui obœditis sive peccati sive obœditionis ad justitiam (Epistula ad Romanos 6, 16)
gratias autem Deo quod fuistis servi peccati obœdistis autem ex corde in eam formam doctrinæ in qua traditi estis (Epistula ad Romanos 6, 17)
liberati autem a peccato servi facti estis justitiæ (Epistula ad Romanos 6, 18)