Encontrados 201 resultados para: Sermo
alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ alii autem sermo scientiæ secundum eundem Spiritum (Epistula I ad Corinthios 12, 8)
cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria (Epistula I ad Corinthios 15, 54)
fidelis autem Deus quia sermo noster qui fit apud vos non est in illo est et non (Epistula II ad Corinthios 1, 18)
quoniam quidem epistulæ inquiunt graves sunt et fortes præsentia autem corporis infirma et sermo contemptibilis (Epistula II ad Corinthios 10, 10)
omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad ædificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus (Epistula ad Ephesios 4, 29)
et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii (Epistula ad Ephesios 6, 19)
sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere (Epistula ad Colossenses 4, 6)
a vobis enim diffamatus est sermo Domini non solum in Macedonia et in Achaja sed in omni loco fides vestra quæ est ad Deum profecta est ita ut non sit nobis necesse quicquam loqui (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 8)
de cetero fratres orate pro nobis ut sermo Domini currat et clarificetur sicut et apud vos (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 1)
fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Jesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum (Epistula I ad Timotheum 1, 15)
fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus desiderat (Epistula I ad Timotheum 3, 1)
fidelis sermo et omni acceptione dignus (Epistula I ad Timotheum 4, 9)