Mosaico decorativo

Encontrados 342 resultados para: Septem Signacula

  • qui misit sortes coram Domino in Silo divisitque terram filiis Israël in septem partes (Liber Iosue 18, 10)

  • fecerunt autem filii Israël malum in conspectu Domini qui tradidit eos in manu Madian septem annis (Liber Iudicum 6, 1)

  • nocte illa dixit Dominus ad eum tolle taurum patris tui et alterum taurum annorum septem destruesque aram Baal quæ est patris tui et nemus quod circa aram est succide (Liber Iudicum 6, 25)

  • adprehendit puerum de viris Soccoth interrogavitque eum nomina principum et seniorum Soccoth et descripsit septuaginta septem viros (Liber Iudicum 8, 14)

  • qui habuit triginta filios et totidem filias quas emittens foras maritis dedit et ejusdem numeri filiis suis accepit uxores introducens in domum suam qui septem annis judicavit Israël (Liber Iudicum 12, 9)

  • quibus locutus est Samson proponam vobis problema quod si solveritis mihi intra septem dies convivii dabo vobis triginta sindones et totidem tunicas (Liber Iudicum 14, 12)

  • septem igitur diebus convivii flebat apud eum tandemque die septimo cum ei molesta esset exposuit quæ statim indicavit civibus suis (Liber Iudicum 14, 17)

  • cui respondit Samson si septem nervicis funibus necdum siccis et adhuc humentibus ligatus fuero infirmus ero ut ceteri homines (Liber Iudicum 16, 7)

  • adtuleruntque ad eam satrapæ Philisthinorum septem funes ut dixerat quibus vinxit eum (Liber Iudicum 16, 8)

  • dixitque Dalila rursum ad eum usquequo decipis me et falsum loqueris ostende quo vinciri debeas si inquit septem crines capitis mei cum licio plexueris et clavum his circumligatum terræ fixeris infirmus ero (Liber Iudicum 16, 13)

  • at illa dormire eum fecit super genua sua et in sinu suo reclinare caput vocavitque tonsorem et rasit septem crines ejus et cœpit abicere eum et a se repellere statim enim ab eo fortitudo discessit (Liber Iudicum 16, 19)

  • et habeas qui consoletur animam tuam et enutriat senectutem de nuru enim tua natus est quæ te diligit et multo tibi est melior quam si septem haberes filios (Liber Ruth 4, 15)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina