Mosaico decorativo

Encontrados 1989 resultados para: Septem Filii Saul

  • adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuhel et ait Samuhel ad Isai non elegit Dominus ex istis (Liber I Samuelis 16, 10)

  • dixitque Samuhel ad Isai numquid jam conpleti sunt filii qui respondit adhuc reliquus est parvulus et pascit oves et ait Samuhel ad Isai mitte et adduc eum nec enim discumbemus priusquam ille huc venerit (Liber I Samuelis 16, 11)

  • spiritus autem Domini recessit a Saul et exagitabat eum spiritus nequam a Domino (Liber I Samuelis 16, 14)

  • dixeruntque servi Saul ad eum ecce spiritus Dei malus exagitat te (Liber I Samuelis 16, 15)

  • et ait Saul ad servos suos providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad me (Liber I Samuelis 16, 17)

  • misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens mitte ad me David filium tuum qui est in pascuis (Liber I Samuelis 16, 19)

  • tulitque Isai asinum plenum panibus et lagœnam vini et hedum de capris unum et misit per manum David filii sui Saul (Liber I Samuelis 16, 20)

  • et venit David ad Saul et stetit coram eo at ille dilexit eum nimis et factus est ejus armiger (Liber I Samuelis 16, 21)

  • misitque Saul ad Isai dicens stet David in conspectu meo invenit enim gratiam in oculis meis (Liber I Samuelis 16, 22)

  • igitur quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul tollebat David citharam et percutiebat manu sua et refocilabatur Saul et levius habebat recedebat enim ab eo spiritus malus (Liber I Samuelis 16, 23)

  • porro Saul et viri Israël congregati venerunt in valle Terebinthi et direxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthim (Liber I Samuelis 17, 2)

  • stansque clamabat adversum falangas Israël et dicebat eis quare venitis parati ad prœlium numquid ego non sum Philistheus et vos servi Saul eligite ex vobis virum et descendat ad singulare certamen (Liber I Samuelis 17, 8)


"Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece." São Padre Pio de Pietrelcina