Encontrados 1989 resultados para: Septem Filii Saul
filii tui et filiæ tuæ tradantur alteri populo videntibus oculis tuis et deficientibus ad conspectum eorum tota die et non sit fortitudo in manu tua (Liber Deuteronomii 28, 32)
tenera mulier et delicata quæ super terram ingredi non valebat nec pedis vestigium figere propter mollitiem et teneritudinem nimiam invidebit viro suo qui cubat in sinu ejus super filii et filiæ carnibus (Liber Deuteronomii 28, 56)
dicetque sequens generatio et filii qui nascentur deinceps et peregrini qui de longe venerint videntes plagas terræ illius et infirmitates quibus eam adflixerit Dominus (Liber Deuteronomii 29, 22)
præcepitque eis dicens post septem annos anno remissionis in sollemnitate tabernaculorum (Liber Deuteronomii 31, 10)
filii quoque eorum qui nunc ignorant audire possint et timeant Dominum Deum suum cunctis diebus quibus versantur in terra ad quam vos Jordane transito pergitis obtinendam (Liber Deuteronomii 31, 13)
peccaverunt ei non filii ejus in sordibus generatio prava atque perversa (Liber Deuteronomii 32, 5)
vidit Dominus et ad iracundiam concitatus est quia provocaverunt eum filii sui et filiæ (Liber Deuteronomii 32, 19)
et ait abscondam faciem meam ab eis et considerabo novissima eorum generatio enim perversa est et infideles filii (Liber Deuteronomii 32, 20)
fleveruntque eum filii Israël in campestribus Moab triginta diebus et conpleti sunt dies planctus lugentium Mosen (Liber Deuteronomii 34, 8)
Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiæ quia Moses posuit super eum manus suas et obœdierunt ei filii Israël feceruntque sicut præcepit Dominus Mosi (Liber Deuteronomii 34, 9)
uxores vestræ et filii ac jumenta manebunt in terra quam tradidit vobis Moses trans Jordanem vos autem transite armati ante fratres vestros omnes fortes manu et pugnate pro eis (Liber Iosue 1, 14)
igitur Josue de nocte consurgens movit castra egredientesque de Setthim venerunt ad Jordanem ipse et omnes filii Israël et morati sunt ibi per tres dies (Liber Iosue 3, 1)