Encontrados 1210 resultados para: Sem
jura mihi in Domino ne deleas semen meum post me neque auferas nomen meum de domo patris mei (Liber I Samuelis 24, 22)
dixitque Abisai ad David conclusit Deus hodie inimicum tuum in manus tuas nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel et secundo opus non erit (Liber I Samuelis 26, 8)
credidit ergo Achis David dicens multa mala operatus est contra populum suum Israël erit igitur mihi servus sempiternus (Liber I Samuelis 27, 12)
et conversus post tergum suum vidensque me vocavit cui cum respondissem adsum (Liber II Samuelis 1, 7)
facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David David proficiens et semper se ipso robustior domus autem Saul decrescens cotidie (Liber II Samuelis 3, 1)
quod cum audisset David rem jam gestam ait mundus ego sum et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum a sanguine Abner filii Ner (Liber II Samuelis 3, 28)
et veniat super caput Joab et super omnem domum patris ejus nec deficiat de domo Joab fluxum seminis sustinens et leprosus tenens fusum et cadens gladio et indigens pane (Liber II Samuelis 3, 29)
et adtulerunt caput Hisboseth ad David in Hebron dixeruntque ad regem ecce caput Hisboseth filii Saul inimici tui qui quærebat animam tuam et dedit Dominus domino meo regi ultiones hodie de Saul et de semine ejus (Liber II Samuelis 4, 8)
dixitque David ad Michol ante Dominum qui elegit me potius quam patrem tuum et quam omnem domum ejus et præcepit mihi ut essem dux super populum Domini Israël (Liber II Samuelis 6, 21)
cumque conpleti fuerint dies tui et dormieris cum patribus tuis suscitabo semen tuum post te quod egredietur de utero tuo et firmabo regnum ejus (Liber II Samuelis 7, 12)
ipse ædificabit domum nomini meo et stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum (Liber II Samuelis 7, 13)
et firmasti tibi populum tuum Israël in populum sempiternum et tu Domine factus es eis in Deum (Liber II Samuelis 7, 24)
