Encontrados 1210 resultados para: Sem
et erunt in te signa atque prodigia et in semine tuo usque in sempiternum (Liber Deuteronomii 28, 46)
augebit Dominus plagas tuas et plagas seminis tui plagas magnas et perseverantes infirmitates pessimas et perpetuas (Liber Deuteronomii 28, 59)
circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum et cor seminis tui ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et possis vivere (Liber Deuteronomii 30, 6)
testes invoco hodie cælum et terram quod proposuerim vobis vitam et mortem bonum et malum benedictionem et maledictionem elige ergo vitam ut et tu vivas et semen tuum (Liber Deuteronomii 30, 19)
postquam invenerint eum mala multa et adflictiones respondebit ei canticum istud pro testimonio quod nulla delebit oblivio ex ore seminis tui scio enim cogitationes ejus quæ facturus sit hodie antequam introducam eum in terram quam ei pollicitus sum (Liber Deuteronomii 31, 21)
ego enim scio contentionem tuam et cervicem tuam durissimam adhuc vivente me et ingrediente vobiscum semper contentiose egistis contra Dominum quanto magis cum mortuus fuero (Liber Deuteronomii 31, 27)
habitaculum ejus sursum et subter brachia sempiterna eiciet a facie tua inimicum dicetque conterere (Liber Deuteronomii 33, 27)
dixitque Dominus ad eum hæc est terra pro qua juravi Abraham Isaac et Jacob dicens semini tuo dabo eam vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam (Liber Deuteronomii 34, 4)
circuite urbem cuncti bellatores semel per diem sic facietis sex diebus (Liber Iosue 6, 3)
circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem et reversa in castra mansit ibi (Liber Iosue 6, 11)
circumieruntque civitatem secundo die semel et reversi sunt in castra sic fecerunt sex diebus (Liber Iosue 6, 14)
et dixit Josue heu Domine Deus quid voluisti transducere populum istum Jordanem fluvium ut traderes nos in manus Amorrei et perderes utinam ut cœpimus mansissemus trans Jordanem (Liber Iosue 7, 7)
