Encontrados 1920 resultados para: Sede De Deus
dixit benedictum est nomen tuum Deus patrum nostrorum qui cum iratus fueris misericordiam facies et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te (Liber Thobis 3, 13)
sit nomen tuum Deus Israël benedictum in sæcula (Liber Thobis 3, 23)
cum acceperit Deus animam meam corpus meum sepeli et honorem habebis matri tuæ omnibus diebus vitæ ejus (Liber Thobis 4, 3)
respondens autem Tobias dixit bene ambuletis et sit Deus in itinere vestro et angelus ejus comitetur vobiscum (Liber Thobis 5, 21)
tunc dixit Raguhel non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit (Liber Thobis 7, 13)
et adprehendens dexteram filiæ suæ dexteræ Tobiæ tradidit dicens Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob sit vobiscum et ipse coniungat vos impleatque benedictionem suam in vobis (Liber Thobis 7, 15)
dixitque Tobias Domine Deus patrum nostrorum benedicant te cæli et terra et mare fontes et flumina et omnis creatura tua quæ in eis sunt (Liber Thobis 8, 7)
et dixerunt benedicimus te Domine Deus Israël quia non contigit nobis quemadmodum putabamus (Liber Thobis 8, 17)
misertus es autem duobus unicis fac eos Domine in plenius benedicere te et sacrificium tibi laudis tuæ et suæ sanitatis offerre ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra (Liber Thobis 8, 19)
et dixit benedicat te Dominus Deus Israël quia filius es viri optimi et justi et timentis Deum et elemosynas facientis (Liber Thobis 9, 9)
dicebatque Tobias benedico te Domine Deus Israël quoniam tu castigasti me et tu sanasti me et ecce video Tobiam filium meum (Liber Thobis 11, 17)
veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiæ gaudentes ad Tobin congratulantes ei de omnibus bonis quæ circa illum ostenderat Deus (Liber Thobis 11, 20)