Encontrados 2330 resultados para: Sed
seniores in plateis sedebant omnes et de bonis terræ tractabant et juvenes induebant se gloriam et stolas belli (Liber I Maccabaeorum 14, 9)
et sedit unusquisque sub vite sua et sub ficulnea nec erat qui eos terreret (Liber I Maccabaeorum 14, 12)
et noluit ea accipere sed inrupit omnia quæ pactus est cum eo antea et alienavit se ab eo (Liber I Maccabaeorum 15, 27)
et respondit Simon et dixit ei neque alienam terram sumpsimus neque aliena detinemus sed hereditatem patrum nostrorum quæ ab inimicis nostris iniuste aliquo tempore possessa est (Liber I Maccabaeorum 15, 33)
nunc autem senui sed estote loco meo et fratris mei et egressi pugnate pro gente nostra auxilium vero de cælo vobiscum sit (Liber I Maccabaeorum 16, 3)
cum præterissent autem multi anni et placuit Deo ut mitteretur Neemias a rege Persidis nepotes sacerdotum illorum qui absconderant misit ad requirendum ignem et sicut narraverunt nobis non invenerunt ignem sed aquam crassam (Liber II Maccabaeorum 1, 20)
quod ut factum est flamma ex eis accensa est sed ex lumine quod refulsit ab altari consumpta est (Liber II Maccabaeorum 1, 32)
sed et de prœliis quæ pertinent ad Antiochum Nobilem et filium ejus Eupatorem (Liber II Maccabaeorum 2, 21)
sed cum vincere Onian non posset venit ad Apollonium Tharseæ filium qui illo tempore erat dux Cœlesyriæ et Fœnicis (Liber II Maccabaeorum 3, 5)
sed cum venisset Hierosolymam et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus narravit de dato indicio pecuniarum et cujus rei gratia adesset apparuit interrogabat autem si vere hæc ita essent (Liber II Maccabaeorum 3, 9)
accinctæque mulieres ciliciis pectus per plateas confluebant sed et virgines quæ conclusæ erant procurrebant ad Onian aliæ autem ad muros quædam vero per fenestras aspiciebant (Liber II Maccabaeorum 3, 19)
sed spiritus Omnipotentis magnam fecit suæ ostensionis evidentiam ita ut omnes qui ausi fuerant parere ei ruentes Dei virtute in dissolutionem et formidinem converterentur (Liber II Maccabaeorum 3, 24)