Encontrados 79 resultados para: Sancti

  • Aaron vero et filii ejus adolebant incensum super altare holocausti et super altare thymiamatis in omne opus sancti sanctorum et ut precarentur pro Israël juxta omnia quæ præcepit Moses servus Dei (Liber I Paralipomenon 6, 49)

  • fecit quoque domum sancti sanctorum longitudinem juxta latitudinem domus cubitorum viginti et latitudinem similiter viginti cubitorum et lamminis aureis texit eam quasi talentis sescentis (Liber II Paralipomenon 3, 8)

  • fecit etiam in domo sancti sanctorum cherubin duo opere statuario et texit eos auro (Liber II Paralipomenon 3, 10)

  • nunc igitur consurge Domine Deus in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuæ sacerdotes tui Domine Deus induantur salute et sancti tui lætentur in bonis (Liber II Paralipomenon 6, 41)

  • et dixi eis vos sancti Domini et vasa sancta et argentum et aurum quod sponte oblatum est Domino Deo patrum vestrorum (Liber Esdrae 8, 28)

  • hanc autem temptationem ideo permisit Dominus evenire illi ut posteris daretur exemplum patientiæ ejus sicut et sancti Job (Liber Thobis 2, 12)

  • et hæc mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus Sancti (Liber Iob 6, 10)

  • psallite Domino sancti ejus et confitemini memoriæ sanctitatis ejus (Liber Psalmorum 29, 5)

  • diligite Dominum omnes sancti ejus quoniam veritates requirit Dominus et retribuit abundanter facientibus superbiam (Liber Psalmorum 30, 24)

  • timete Dominum omnes sancti ejus quoniam non est inopia timentibus eum (Liber Psalmorum 33, 10)

  • quia Domini est adsumptio nostra et Sancti Israël regis nostri (Liber Psalmorum 88, 19)

  • quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum (Liber Psalmorum 104, 42)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina