Encontrados 737 resultados para: Samuhel regem Beniamin et unctio

  • visitavit ergo Dominus Annam et concepit et peperit tres filios et duas filias et magnificatus est puer Samuhel apud Dominum (Liber I Samuelis 2, 21)

  • puer autem Samuhel proficiebat atque crescebat et placebat tam Deo quam hominibus (Liber I Samuelis 2, 26)

  • puer autem Samuhel ministrabat Domino coram Heli et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis non erat visio manifesta (Liber I Samuelis 3, 1)

  • lucerna Dei antequam extingueretur Samuhel autem dormiebat in templo Domini ubi erat arca Dei (Liber I Samuelis 3, 3)

  • et vocavit Dominus Samuhel qui respondens ait ecce ego (Liber I Samuelis 3, 4)

  • et adiecit Dominus vocare rursum Samuhel consurgensque Samuhel abiit ad Heli et dixit ecce ego quia vocasti me qui respondit non vocavi te fili mi revertere et dormi (Liber I Samuelis 3, 6)

  • porro Samuhel necdum sciebat Dominum neque revelatus fuerat ei sermo Domini (Liber I Samuelis 3, 7)

  • et adiecit Dominus et vocavit adhuc Samuhel tertio qui consurgens abiit ad Heli (Liber I Samuelis 3, 8)

  • et ait ecce ego quia vocasti me intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum et ait ad Samuhel vade et dormi et si deinceps vocaverit te dices loquere Domine quia audit servus tuus abiit ergo Samuhel et dormivit in loco suo (Liber I Samuelis 3, 9)

  • et venit Dominus et stetit et vocavit sicut vocaverat secundo Samuhel Samuhel et ait Samuhel loquere quia audit servus tuus (Liber I Samuelis 3, 10)

  • et dixit Dominus ad Samuhel ecce ego facio verbum in Israël quod quicumque audierit tinnient ambæ aures ejus (Liber I Samuelis 3, 11)

  • dormivit autem Samuhel usque mane aperuitque ostia domus Domini et Samuhel timebat indicare visionem Heli (Liber I Samuelis 3, 15)


“Não se desencoraje, pois, se na alma existe o contínuo esforço de melhorar, no final o Senhor a premia fazendo nela florir, de repente, todas as virtudes como num jardim florido.” São Padre Pio de Pietrelcina