Encontrados 247 resultados para: Roi
et avertam faciem meam ab eis et violabunt arcanum meum et introibunt in illud emissarii et contaminabunt illud (Prophetia Ezechielis 7, 22)
et dixit ad me fili hominis leva oculos tuos ad viam aquilonis et levavi oculos meos ad viam aquilonis et ecce ab aquilone portæ altaris idolum zeli in ipso introitu (Prophetia Ezechielis 8, 5)
et elevantia cherubin alas suas exaltata sunt a terra coram me et illis egredientibus rotæ quoque subsecutæ sunt et stetit in introitu portæ domus Domini orientalis et gloria Dei Israël erat super ea (Prophetia Ezechielis 10, 19)
et elevavit me spiritus et introduxit me ad portam domus Domini orientalem quæ respicit solis ortum et ecce in introitu portæ viginti quinque viri et vidi in medio eorum Hiezoniam filium Azur et Pheltiam filium Banajæ principes populi (Prophetia Ezechielis 11, 1)
proicite a vobis omnes prævaricationes vestras in quibus prævaricati estis et facite vobis cor novum et spiritum novum et quare moriemini domus Israël (Prophetia Ezechielis 18, 31)
inundatione equorum ejus operiet te pulvis eorum a sonitu equitum et rotarum et curruum movebuntur muri tui dum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitus urbis dissipatæ (Prophetia Ezechielis 26, 10)
et dices Tyro quæ habitat in introitu maris negotiationi populorum ad insulas multas hæc dicit Dominus Deus o Tyre tu dixisti perfecti decoris ego sum (Prophetia Ezechielis 27, 3)
et proiciam te in desertum et omnes pisces fluminis tui super faciem terræ cades non colligeris neque congregaberis bestiis terræ et volatilibus cæli dedi te ad devorandum (Prophetia Ezechielis 29, 5)
et succident illum alieni et crudelissimi nationum et proicient eum super montes et in cunctis convallibus corruent rami ejus et confringentur arbusta ejus in universis rupibus terræ et recedent de umbraculo ejus omnes populi terræ et relinquent eum (Prophetia Ezechielis 31, 12)
et proiciam te in terram super faciem agri abiciam te et habitare faciam super te omnia volatilia cæli et saturabo de te bestias universæ terræ (Prophetia Ezechielis 32, 4)
et erat subter gazofilacia hæc introitus ab oriente ingredientium in ea de atrio exteriori (Prophetia Ezechielis 42, 9)
et via ante faciem eorum juxta similitudinem gazofilaciorum quæ erant in via aquilonis secundum longitudinem eorum sic et latitudo eorum et omnis introitus eorum et similitudines et ostia eorum (Prophetia Ezechielis 42, 11)