Mosaico decorativo

Encontrados 1432 resultados para: Rex

  • Completis itaque diebus, post quos dixerat rex ut introducerentur introduxit eos præpositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor. (Prophetia Danielis 1, 18)

  • Cumque eis locutus fuisset rex, non sunt inventi tales de universis, ut Daniel, Ananias, Misaël, et Azarias et steterunt in conspectu Regis. (Prophetia Danielis 1, 19)

  • Et omne verbum sapientiæ et intellectus, quod sciscitatus est ab eis Rex, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos, et magos, qui erant in universo regno eius. (Prophetia Danielis 1, 20)

  • Præcepit autem rex, ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi ut indicarent regi somnia sua qui cum venissent, steterunt coram rege. (Prophetia Danielis 2, 2)

  • Et dixit ad eos rex Vidi somnium et mente confusus ignoro quid viderim. (Prophetia Danielis 2, 3)

  • Responderuntque Chaldæi regi Syriace Rex in sempiternum vive dic somnium servis tuis, et interpretationem eius indicabimus. (Prophetia Danielis 2, 4)

  • Et respondens rex ait Chaldæis Sermo recessit a me nisi indicaveritis mihi somnium, et coniecturam eius, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur. (Prophetia Danielis 2, 5)

  • Responderunt secundo, atque dixerunt Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus. (Prophetia Danielis 2, 7)

  • Respondit rex, et ait Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo. (Prophetia Danielis 2, 8)

  • Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere sed neque regum quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo. (Prophetia Danielis 2, 10)

  • Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est nec reperietur quisquam, qui indicet illum in conspectu regis exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio. (Prophetia Danielis 2, 11)

  • Quo audito, rex in furore, et in ira magna præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis. (Prophetia Danielis 2, 12)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina