Encontrados 1432 resultados para: Rex
anno primo Cyri regis Cyrus rex decrevit ut domus Dei quæ est in Hierusalem ædificaretur in loco ubi immolent hostias et ut ponant fundamenta subportantia altitudinem cubitorum sexaginta et latitudinem cubitorum sexaginta (Liber Esdrae 6, 3)
igitur Tatannai dux regionis trans Flumen et Starbuzannai et consiliarii ejus secundum quod præceperat Darius rex sic diligenter exsecuti sunt (Liber Esdrae 6, 13)
ipse Ezras ascendit de Babylone et ipse scriba velox in lege Mosi quam dedit Dominus Deus Israël et dedit ei rex secundum manum Domini Dei ejus super eum omnem petitionem ejus (Liber Esdrae 7, 6)
hoc est autem exemplar epistulæ edicti quod dedit rex Artarxersis Ezræ sacerdoti scribæ erudito in sermonibus et præceptis Domini et cærimoniis ejus in Israël (Liber Esdrae 7, 11)
Artarxersis rex regum Ezræ sacerdoti scribæ legis Dei cæli doctissimo salutem (Liber Esdrae 7, 12)
et ut feras argentum et aurum quod rex et consiliatores ejus sponte obtulerunt Deo Israël cujus in Hierusalem tabernaculum est (Liber Esdrae 7, 15)
et a me ego Artarxersis rex statui atque decrevi omnibus custodibus arcæ publicæ qui sunt trans Flumen ut quodcumque petierit a vobis Ezras sacerdos scriba legis Dei cæli absque mora detis (Liber Esdrae 7, 21)
adpendique eis argentum et aurum et vasa consecrata domus Dei nostri quæ obtulerat rex et consiliatores ejus et principes ejus universusque Israël eorum qui inventi fuerant (Liber Esdrae 8, 25)
et in sacrificio vespertino surrexi de adflictione mea et scisso pallio et tunica curvavi genua mea et expandi manus meas ad Dominum Deum meum (Liber Esdrae 9, 5)
surrexit ergo Ezras et adiuravit principes sacerdotum Levitarum et omnem Israël ut facerent secundum verbum hoc et juraverunt (Liber Esdrae 10, 5)
et surrexit Ezras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Johanan filii Eliasib et ingressus est illuc panem non comedit et aquam non bibit lugebat enim in transgressione eorum qui de captivitate venerant (Liber Esdrae 10, 6)
et surrexit Ezras sacerdos et dixit ad eos vos transgressi estis et duxistis uxores alienigenas ut adderetis super delictum Israël (Liber Esdrae 10, 10)