Encontrados 1432 resultados para: Rex
et ait rex Sibæ tua sint omnia quæ fuerunt Mifiboseth dixitque Siba adoro inveniam gratiam coram te domine mi rex (Liber II Samuelis 16, 4)
venit ergo rex David usque Baurim et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera procedebat egrediens et maledicebat (Liber II Samuelis 16, 5)
et ait rex quid mihi et vobis filii Sarviæ dimittite eum maledicat Dominus enim præcepit ei ut malediceret David et quis est qui audeat dicere quare sic fecerit (Liber II Samuelis 16, 10)
et ait rex Abisai et universis servis suis ecce filius meus qui egressus est de utero meo quærit animam meam quanto magis nunc filius Jemini dimittite eum ut maledicat juxta præceptum Domini (Liber II Samuelis 16, 11)
venit itaque rex et universus populus cum eo lassus et refocilati sunt ibi (Liber II Samuelis 16, 14)
cum autem venisset Husai Arachites amicus David ad Absalom locutus est ad eum salve rex salve rex (Liber II Samuelis 16, 16)
nunc ergo mittite cito et nuntiate David dicentes ne moremini nocte hac in campestribus deserti sed absque dilatione transgredere ne forte absorbeatur rex et omnis populus qui cum eo est (Liber II Samuelis 17, 16)
surrexit ergo David et omnis populus qui erat cum eo et transierunt Jordanem donec dilucesceret et ne unus quidem residuus fuit qui non transisset fluvium (Liber II Samuelis 17, 22)
porro Ahitofel videns quod non fuisset factum consilium suum stravit asinum suum et surrexit et abiit in domum suam et in civitatem suam et disposita domo sua suspendio interiit et sepultus est in sepulchro patris sui (Liber II Samuelis 17, 23)
et dedit populi tertiam partem sub manu Joab et tertiam in manu Abisai filii Sarviæ fratris Joab et tertiam sub manu Ethai qui erat de Geth dixitque rex ad populum egrediar et ego vobiscum (Liber II Samuelis 18, 2)
ad quos rex ait quod vobis rectum videtur hoc faciam stetit ergo rex juxta portam egrediebaturque populus per turmas suas centeni et milleni (Liber II Samuelis 18, 4)
et præcepit rex Joab et Abisai et Ethai dicens servate mihi puerum Absalom et omnis populus audiebat præcipientem regem cunctis principibus pro Absalom (Liber II Samuelis 18, 5)
