Encontrados 965 resultados para: Rex David
secundum omnia verba hæc et juxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David (Liber II Samuelis 7, 17)
ingressus est autem rex David et sedit coram Domino et dixit quis ego sum Domine Deus et quæ domus mea quia adduxisti me hucusque (Liber II Samuelis 7, 18)
quid ergo addere poterit adhuc David ut loquatur ad te tu enim scis servum tuum Domine Deus (Liber II Samuelis 7, 20)
et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum atque dicatur Dominus exercituum Deus super Israël et domus servi tui David erit stabilita coram Domino (Liber II Samuelis 7, 26)
factum est autem post hæc percussit David Philisthim et humiliavit eos et tulit David frenum tributi de manu Philisthim (Liber II Samuelis 8, 1)
et percussit Moab et mensus est eos funiculo coæquans terræ mensus est autem duos funiculos unum ad occidendum et unum ad vivificandum factusque est Moab David serviens sub tributo (Liber II Samuelis 8, 2)
et percussit David Adadezer filium Roob regem Soba quando profectus est ut dominaretur super flumen Eufraten (Liber II Samuelis 8, 3)
et captis David ex parte ejus mille septingentis equitibus et viginti milibus peditum subnervavit omnes jugales curruum dereliquit autem ex eis centum currus (Liber II Samuelis 8, 4)
venit quoque Syria Damasci ut præsidium ferret Adadezer regi Soba et percussit David de Syria viginti duo milia virorum (Liber II Samuelis 8, 5)
et posuit David præsidium in Syria Damasci factaque est Syria David serviens sub tributo servavit Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est (Liber II Samuelis 8, 6)
et tulit David arma aurea quæ habebant servi Adadezer et detulit ea in Hierusalem (Liber II Samuelis 8, 7)
et de Bete et de Beroth civitatibus Adadezer tulit rex David æs multum nimis (Liber II Samuelis 8, 8)
