Encontrados 965 resultados para: Rex David
et ait Saul peccavi revertere fili mi David nequaquam enim ultra male tibi faciam eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie apparet quod stulte egerim et ignoraverim multa nimis (Liber I Samuelis 26, 21)
et respondens David ait ecce hasta regis transeat unus de pueris et tollat eam (Liber I Samuelis 26, 22)
ait ergo Saul ad David benedictus tu fili mi David et quidem faciens facies et potens poteris abiit autem David in viam suam et Saul reversus est in locum suum (Liber I Samuelis 26, 25)
et ait David in corde suo aliquando incidam in uno die in manu Saul nonne melius est ut fugiam et salver in terra Philisthinorum ut desperet Saul cessetque me quærere in cunctis finibus Israël fugiam ergo manus ejus (Liber I Samuelis 27, 1)
et surrexit David et abiit ipse et sescenti viri cum eo ad Achis filium Mahoc regem Geth (Liber I Samuelis 27, 2)
et habitavit David cum Achis in Geth ipse et viri ejus vir et domus ejus David et duæ uxores ejus Ahinœm Jezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli (Liber I Samuelis 27, 3)
et nuntiatum est Saul quod fugisset David in Geth et non addidit ultra ut quæreret eum (Liber I Samuelis 27, 4)
dixit autem David ad Achis si inveni gratiam in oculis tuis detur mihi locus in una urbium regionis hujus ut habitem ibi cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum (Liber I Samuelis 27, 5)
fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione Philisthinorum quattuor mensuum (Liber I Samuelis 27, 7)
et ascendit David et viri ejus et agebant prædas de Gesuri et de Gedri et de Amalechitis hii enim pagi habitabantur in terra antiquitus euntibus Sur usque ad terram Ægypti (Liber I Samuelis 27, 8)
et percutiebat David omnem terram nec relinquebat viventem virum et mulierem tollensque oves et boves et asinos et camelos et vestes revertebatur et veniebat ad Achis (Liber I Samuelis 27, 9)
dicebat autem ei Achis in quem inruisti hodie respondebatque David contra meridiem Judæ et contra meridiem Hiramel et contra meridiem Ceni (Liber I Samuelis 27, 10)
