Encontrados 621 resultados para: Regis
castra autem regis ascenderunt contra eos in Hierusalem et adplicuit castra rex ad Judæam et montem Sion (Liber I Maccabaeorum 6, 48)
et placuit sermo in conspectu regis et principum et misit ad eos pacem facere et receperunt illam (Liber I Maccabaeorum 6, 60)
nunc ergo mitte virum cui credis et eat et videat exterminium omne quod fecit nobis et regionibus regis et puniit omnes amicos ejus et adiutores eorum (Liber I Maccabaeorum 7, 7)
et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuæ et ut amicus regis voceris et misit ei purpuram et coronam auream ut quæ nostra sunt sentias et conserves amicitias ad nos (Liber I Maccabaeorum 10, 20)
et ut adscribantur ex Judæis in exercitu regis ad triginta milia virorum et dabuntur illis copiæ ut oportet omnibus exercitibus regis et ex ipsis ordinabuntur qui sint in munitionibus regis magni (Liber I Maccabaeorum 10, 36)
et ego singulis annis dabo quindecim milia siclorum argenti de rationibus regis quæ me contingunt (Liber I Maccabaeorum 10, 40)
et ad ædificanda vel restauranda opera sanctorum sumptus dabuntur de ratione regis (Liber I Maccabaeorum 10, 44)
et ad extruendos muros Hierusalem et communiendos in circuitu sumptus dabuntur de ratione regis et ad construendos muros in Judæa (Liber I Maccabaeorum 10, 45)
et projecerunt arma et fecerunt pacem et glorificati sunt Judæi in conspectu regis et in conspectu omnium qui erant in regno ejus et nominati sunt in regno et regressi sunt in Hierusalem habentes spolia multa (Liber I Maccabaeorum 11, 51)
et scripsit Antiochus adulescens Jonathæ dicens constituo tibi sacerdotium et constituo te super quattuor civitates ut sis de amicis regis (Liber I Maccabaeorum 11, 57)
dicens pro argento quod debebat frater tuus Jonathas in ratione regis detinuimus eum (Liber I Maccabaeorum 13, 15)
coronam auream et bæn quam misistis suscepimus et parati sumus facere vobiscum pacem magnam et scribere præpositis regis remittere vobis quæ indulsimus (Liber I Maccabaeorum 13, 37)
