Encontrados 621 resultados para: Regis
polliciti sunt itaque principes familiarum et proceres tribuum Israël tribuni quoque et centuriones et principes possessionum regis (Liber I Paralipomenon 29, 6)
sed et universi principes et potentes et cuncti filii regis David dederunt manum et subiecti fuerunt Salomoni regi (Liber I Paralipomenon 29, 24)
gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuhel videntis et in libro Nathan prophetæ atque in volumine Gad videntis (Liber I Paralipomenon 29, 29)
adducebantur autem ei et equi de Ægypto et de Coa a negotiatoribus regis qui ibant et cœmebant pretio (Liber II Paralipomenon 1, 16)
fecit autem Hiram lebetas quoque et creagras et fialas et conplevit omne opus regis in domo Dei (Liber II Paralipomenon 4, 11)
conplevitque Salomon domum Domini et domum regis et omnia quæ disposuerat in corde suo ut faceret in domo Domini et in domo sua et prosperatus est (Liber II Paralipomenon 7, 11)
porro de filiis Israël non posuit ut servirent operibus regis ipsi enim erant viri bellatores et duces primi et principes quadrigarum et equitum ejus (Liber II Paralipomenon 8, 9)
omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta qui erudiebant populum (Liber II Paralipomenon 8, 10)
filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum quam ædificaverat ei dixit enim non habitabit uxor mea in domo David regis Israël eo quod sanctificata sit quia ingressa est eam arca Domini (Liber II Paralipomenon 8, 11)
nec prætergressi sunt de mandatis regis tam sacerdotes quam Levitæ ex omnibus quæ præceperat et in custodiis thesaurorum (Liber II Paralipomenon 8, 15)
omnia quoque vasa convivii regis erant aurea et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur (Liber II Paralipomenon 9, 20)
siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram semel in annis tribus et deferebant inde aurum et argentum et ebur et simias et pavos (Liber II Paralipomenon 9, 21)
